- PRAEFECTURA Uribs
- PRAEFECTURA Uribsab Augusto, instituta, ut incivilis, deposita, apud Hieronymum: Ita enim is ex poster. chron. Eusebii; Messalla Corvinus, primus Praefectus urbis factus sextô die Magistratuse abdicavit, incivilem potestatem esse contestans. Ad quae verba Scaliger, quomodo, ait, incivilem, cuius antiquissima origo? imo civilissima. si quid in Romana antiquitate videmus. Nomine, respondet Gronovius, fateor; re, pernego et eiuro: Unde Messalla illam tamquam incivilem, h. e. superbam et immodicam, multum vi utentem ac per hoc civibus, praefertim si quis superesset veteris Reip. memor, invisam ac odiosam, deposmt. Certe notam Augusti artem non siluit Tacitus, illudere civitati per eadem Magistratuum vocabula. Olim erat potestas extraordinaria, neque plus poterat illis Magistratibus, quorum absentium vicibus breve tempus fungebatur: nunc Praefectura Urbis perpetua erat; et illis ipsis, quorum vicaria quondam et fiduciaria fuit, obducta atque imposita, et quidquid habuit iuris, non sine invidia, civilibus fere Magistratibus ademptum ac detractum esse, habuit. Unde Statius ita laudat Rutilium Gallicum, l. 1. Sylv. 4. v. 43.Hot illud: tristes invitum audire catenas:Parcere verberibus, nec qua iubet alta potestar,Ire, sed armatas multum sibi demere vires:Dignarique manus humiles, et verba precantûm,Reddere iura Foro, nec proturbare CurulesEt ferrum mulcere togâ. ——Ubi, cum quid faciat, quid pigretur facere, commemorat. quid potuerit facere, vel non facere, quidque fecerint alii, vel non fecerint, satis ostendit. Nimirum percivile erat, et legibus Porcii Semproniique sancitum, vincire et verberare cives, armatum ius dicere in Foro, exigere, cum libuisset, Magistratus cum suis curulibus sellis. Tacitus vero, Annalium l. 6. c. 11. quum scribit, Ob tarda Legum auxilia et ad coercendum, quod civium audaciâ turbidum, nisi vim metuat: institutam hanc Praefecturam, eô ipsô dicit, non sufficientibus (puta ad dominationem Augusti firmam) civilibus remediis, introductam, quod si libertatem et Remp cogites, erat incivile. At Messallam, Hieronymo contrarius, ut videtur, Tacitus, l. cit. c. 11. a Principe remotum, tamquam scil. nescium exercendi, memorat. nempe solent Principes, quos, ceu minus idoneos aut non satis utiles rationibus suis, demandatâ curâ, praesertim si fieri id volunt sine in vidia, exuere constituerunt, per submissos eo adigere, ut ultro commcatum petant, et ita, tamquam propriis causis flagitaverint veniam ac missionem, ut beneficium, non ut iniuriam, accepisse videantur. Spartianus in Hadr. c. 9. Cui (Tatiano Praefecto Praetor. et quondam Tutori suo) cum successorem dare non posset, quia non petebat, id egit, ut peteret: atque ubi primum petiit, in Turbonem transtulit potestatem. Sic itaque Messalla, vir civilis animi et veteris Reip. haud ignarus aut osor, quum apud amicos ipsumque Augustum subinde contestaretur, novam illam veteri titulô curam potestatis esse nimiae, immoderatae, superbae in privato seu non Principe; visus est ipsi Augusto non satis aptus ad usurpandum ius tantae potentiae et infringendam, quae suberat, umbram Magistratuum potestatis. Hinc plane, ut ait Tacitus, in arcana penetrans, intra paucos dies finem potestatis non tam sumpsit, aut petivit, quam accepit, quasi nescius exercendi: adhibitâ interim illâ specie abdicantis se (quod haud dubie ex antiquiore alio Eusebius et Hieronymus hauserunt) et ultro cedentis, ut artes Principis velarentur. Ioh. Frid. Gronovius, Observ. in Eccl. c. 19. De voce vero Praefectura, vide quoque infra, ubi de Praepositura: addam hîc saltem, Praefecturae nomine κατ᾿ ἐξοχὴν significari Praefecturam Urbis Romae, vel Urbis Constantinop. et Praefecturam Praetorianam Orientis vel Occidentis, i. e. Italiae vel Africae vel Illyrici, et Magisterium militum. Sunt tenim eaetres dignitates indiscretae, l. 1. Cod. de praef. praaet. sive urb. Cuiacius apud Ioh. Calvinum, Lexic. Iurid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.